Biblio > Sources > 998

Type de textesource
TitreEtymologiae XIX
AuteursIsidore de Séville (Isidorus Hispalensis)
Date de rédaction(630)
Date de publication originale
Titre traduitEtimologías libro XIX
Auteurs de la traductionRodríguez-Pantoja, Miguel
Date de traduction1995
Date d'édition moderne ou de réédition
Editeur moderne
Date de reprint

, "De pictura" (numéro XVI (cf Reinach 32)) , p. 121-123

Pictura est imago exprimens speciem rei alicuius, quae dum uisa fuerit ad recordationem mentem reducit. Pictura autem dicta quasi fictura : est enim imago ficta, non ueritas. Hinc et fucata, id est ficto quodam colore inlita, nihil fidei et ueritatis habentia. Vnde et sunt quaedam picturae quae corpora ueritatis studio coloris excedunt et, fidem dum augere contendunt, ad mendacium prouehunt ; sicut qui Chimaeram tricipitem pingunt, uel Scyllam hominem sursum, caninis autem capitibus cinctam deorsum. Picturam autem Aegyptii excogitauerunt  primum umbra hominis lineis circumducta. Itaque initio talis, secunda singulis coloribus, postea diuersis ; sicque paulatim sese ars ipsa distinxit et inuenit lumen atque umbras differentiasque colorum. Vnde et nunc pictores prius umbras quasdam et lineas futuraeque imaginis ducunt, deinde coloribus implent tenentes ordinem inuentae artis.

Dans :Les origines de la peinture(Lien)